SALVUS Lotus

SALVUS Lotus
SALVUS Lotus
in Thearris olim acclamatum a Gentilibus, cum Martyres feris obiectos propriô sanguine perfusos videbant: Quia enim a Christianis auditu acceperant, lavacrô Baptismi salvos fieri credentes, quam fidem propriô sanguine obsignare Martyres non detrectabant; hinc illos anguine in Amphitheatris suô conspersos cernentes, cruentô hôc sarcasmô exceipiebant, Salvus Lotus. Auctor Passionis Perpetuae et Felicitatis, per Holstenium editae, Et statim in fine spectaculi, leopardô eiectô, de uno morsu tantô perfusus est sanguine; ut populus revertenti illi secundi Baptismatis testimonium reclamaverit: Salvum lotum, Salvum lorum. Plane utique salvus erat, qui hôc modo se laverat, qpud Dominic. Macrum in Hierolexico.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • SANCTUARIUM — I. SANCTUARIUM in Ecclesia Romana modo Aedem sacram, modo locum illum, eamque Aedis partem, quae Graecis Βῆμα, Latinis Presbyterium dicitur, modo Sanctorum reliquias, seu potius, earum thecam notat. Apud Anglos olim sic dictum est ius Asyli, quô… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”